Sunday, January 9, 2011

Latin Text for Votive Mass of the Holy Face





In answer to a request which I received from one of the readers of this blog, Father Carmine Cucinelli, O.F.M., Cap., the Rector of the Shrine of the Holy Face of Manoppello, has generously supplied me with the Latin text for the Votive Mass of the Holy Face as it was celebrated at the Shrine in Manoppello prior to Vatican II. You will note that it is different from the Votive Mass which ordinarily is celebrated today at the Shrine of the Holy Face: there are different scripture readings, and of course this Latin text has the corresponding parts of the Mass proper that are different compared to the ordinary form of the Roman Rite. However, it seems that the Latin Oratio and Postcommunio prayer are fundamentally the same prayers as the Opening Prayer and Post-Communion Prayer of the Ordinary form of the rite. The text below contains the same text as the images posted above.
SANCTUARIUM “SACRI VULTUS” APUD MANUPPELLUM
MISSA VOTIVA
IN HONOREM “SACRI VULTUS”
(COLOR RUBEUS)


Antiphona ad lntroitum
Philipp. 2, 8-9
Humiliavit semetipsum Dominus Jesus Christus usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, ed donavit illi nomen, quod est super omne nomen.
(T. P. Alleluia, Alleluia). Ps. 88, 2
Misericordias Domini in aeternum cantabo: in generationem et generationem. Y Gloria Patri...

Oratio

Domine Jesu Christe, cuius sacratissimus Vultus in passione absconditus sicut sol in sua virtute relucet; concede propitius; ut tuis passionibus communicantes in terris, in revelatione gloriae tuae gaudere valeamus in coelis. Qui vivis et regnas...

Lectio Zachariae Prophetae
Zach. 12, 10-11; 13, 6-7

Haec dicit Dominus: Effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et precum: et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte unigeniti. In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, et dicetur:
Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicit: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum: percutite pastorem et dispergentur oves: ait Dominus omnipotens.

Graduale Ps. 68, 21-22.

Improperium expectavit cor meum et miseriam : et sustinui, qui simul mecum contristaretur, et non fuit: consolantem me quaesivi et non inveni.
Y ‘Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

Tractus. Is. 53, 4-5.

Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Y Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. V Disciplina pacis nostrae super eum: et livore eius sanati sumus.

In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecostes, omisso Tractus post Graduale dicitur:

Alleluia, Alleluia. Y Ave, Rex noster: tu solus nostros es miseratus errores: Patri obediens, ductus es ad crucifìgendum, ut agnus mansuetus ad occisionem. Alleluia.

Tempore autem paschali omittitur Graduale, et eius loco dicitur:

Alleluia, Alleluia. Y Ave, Rex noster: tu solus nostros es miseratus errores: Patri obediens, ductus es ad crucifigendum, ut agnus mansuetus ad occisionem. Alleluia. Y Tibi gloria, hosanna: tibi triumphus et victoria: tibi summae laudis et honoris corona. Alleluia.
† Sequentia sancti Evangelii secundum Joannem.
Joann. 19, 28-35
In illo tempore: Sciens Jesus, quia omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura, dixit: Sitio. Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Judaei ergo (quoniam parasceve erat), ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius.

Offertorium.

Insurrexerunt in me viri iniqui: absque misericordia quaesierunt me interficere: et non pepercerunt in faciem meam spuere: lanceis suis vulneraverunt me, et concussa sunt omnia ossa mea. (T. P. Alleluia).

Secreta

Protector noster, aspice, Deus, et respice in Faciem Christi tui; qui tibi semetipsum pro nobis hostiam obtulit, et praesta: ut eamdem immaculatam hostiam offerentes, ipsi quoque in holocaustum tibi acceptum transeamus. Per eumdem Dominum...

Praefatio de Cruce.

Antiphona ad Communionem
Ps. 21, 17-18.

Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea. (T. P. Alleluia).

Postcommunio

F aciem tuam, quaesumus, Domine, super nos benignus illumina, ut tuas justificationes edocti, per haec sacrosancta mysteria blandientem mundum eludere et persequentem superare possimus. Qui vivis et regnas...

Petitioni hodierni Moderatoris Provinciae Aprutinae Ordinis Fratruum Minorum Capuccinorum circa facultatem celebrandi, in Sanctuario Sacri Vultus D. N. Jesu Christi apud «Manoppello», Missa votiva ad normam nn. 374-375 Codicis rubricarum, adhibito textu Missae propriae «Humiliavit... » concessae, die 15 Martii 1957, Congregationi Silvestrinae O. S.B.
Sacra Rituum Congregatio, utendo facultatibus sibi a Sanctissimo Domino nostro IOANNE PAPA XXIII tnbutis, benigne annuit pro gratia iuxta preces, idest celebrandi praedictam Missam, eodem in Sanctuario, uti votiva II classis singulis per annum diebus, sed solummodo a sacerdotibus peregrinis, aut quoties Missa ipsa dicitur in favorem peregrinantium:
dummodo non occurrat dies liturgicus I classis, vel festum Domini II classis: servatis rubricis.

† HENRICUS DANTE,
Archiep. Carpasien.
S.R.C. a secretis
Ex aedihus S.R.C. die 23 Februarii 1963.
Concordat cum originali approbato

2 comments:

Dom Mark Daniel Kirby, O.S.B. said...

My dear friend, I cannot thank you enough for posting the traditional Votive Mass of the Holy Face. It is something that I have wanted to obtain for a very long time. I will probably also post it on Vultus Christi.

Raymond Frost said...

Dear Fr. Mark,
I am very glad that you have found the Votive Mass through this blog. I was inspired by your marvelous blog to start this one.